- RHAPSODIA
- RHAPSODIAGraece Ῥαψῳδία, Aristoreli carmen est, ex vario versuum genere compositum, veluti cento: quemadmodum Poema illud Chaeremonis, cui titulus Caemptaurus fuit, ῥαψῳδίας habuit nomen, quod ex variis metris, velut cento, consutum esset. Proprie vero, quod a Rhapsodis cantabatur, ut carmina Homerica, quibus hodieque Ῥαψῳδιῶν nomen haeret inde, quod cum olim dispersa essent et indigesta acper partes tantum legerentur, primi qui in δείξεςι publicis ea cantare coeperunt, hinc inde partem aliquam sumentes, ea veluti contexuerint, consuerint et in seriem posuerint. Hoc enim proprie ῥάπτειν est, hiantia componere, conciliare et acu concipere. Unde ῥαπτὰ ἔπη Plindaro, quae Ῥαψῳδοῖ canebant, quod ea sparsa velut colligerent et in unum corpus suerent; quemadmodum ῥαπτοὶ ςτέφανοι, sutiles coronae, ῥαπτὰ navigia, ῥαπτὰ περιςτρώματα etc. Idem ibid. Sic porticulatim canebant prisci, Pugnam ad naves, Δωλωνείαν, ubi Ulysses et Diomedes abeunt speculatum; ἀριςτείαν Diomedis, Βοιωτίαν seu navium catalogum; Πατροκλείαν, Λύτρα, hectoris, Parentalia ad Patrocli tumulum; Ὁρκίων ἀφάνιςιν, seu foederis icti violationem, in Iliade: In Odyssea, τὰ εν Πύλῳ, i. e. Telemaehi peregrinationem. Τὰ εν Λακεδώμονι; Calypsus antrum: Ulyssis navigationem in rate; Alcinoi apologos: Κυκλώπεια; Νεκυῖα; Κίρκης νίπτρα, Procorum caedes; τὰ εν ἀγρῷ, Alia. Primus demum omnium universa Homeri opera ex Ionia in Graeciam portavit Lycurgus Lacedaemonius; quae in duo corpora, Iliadem atque Odyssaeam composuit Pisistratus, an filius eius Hipparchus, qui in Panathenaicis festivitaribus Rhapsodos canere instituisse legitur, apud Aelianum, Var. Histor. l. 8. c. 2. et l. 13. c. 14. Vide Iul. Caes. Scaligerum ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.